Letteratura Italiana
>
QUAESTIO DE AQUA ET DE TERRA, di Dante Alighieri
DANTE ALIGHIERI
QUAESTIO DE AQUA ET DE TERRA
DE FORMA ET SITU DUORUM ELEMENTORUM AQUE VIDELICET ET TERRE
Universis et singulis presentes litteras inspecturis, Dantes Alagherii de Florentia inter vere phylosophantes minimus, in Eo salutem qui est principium veritatis et lumen.
Manifestum sit omnibus vobis quod, existente me Mantue, questio quedam exorta est, que dilatrata multotiens ad apparentiam magis quam ad veritatem, indeterminata restabat: unde cum in amore veritatis a pueritia mea continue sim nutritus, non sustinui questionem prefatam linquere indiscussam; sed placuit de ipsa verum ostendere, nec non argumenta facta contra dissolvere, tum veritatis amore, tum etiam odio falsitatis.
Et ne livor multorum, qui absentibus viris invidiosis mendacia confingere solent, post tergum bene dicta transmutent, placuit insuper in hac cedula meis digitis exarata quod determinatum fuit a me relinquere, et formam totius disputationis calamo designare.
Questio igitur fuit de situ et figura sive forma duorum elementorum, aque videlicet et terre; et voco hic «formam» illam quam Phylosophus ponit in quarta specie qualitatis in Predicamentis.
Et restricta fuit questio ad hoc, tanquam ad principium investigande veritatis, ut quereretur utrum aqua in spera sua, hoc est in sua naturali circumferentia, in aliqua parte esset altior terra que emergit ab aquis et quam comuniter quartam habitabilem appellamus.
Et arguebatur quod sic multis rationibus, quarum, quibusdam omissis propter earum levitatem, quinque retinui que aliquam efficaciam habere videbantur.
Prima fuit talis: Duarum circumferentiarum inequaliter a se distantium impossibile est idem esse centrum: circumferentia aque et circumferentia terre inequaliter distanti; ergo etc.
Deinde procedebatur: Cum centrum terre sit centrum universi, ut ab omnibus confirmatur; et omne, quod habet positionem in mundo aliam ab eo, sit altius; quod circumferentia aque sit altior circumferentia terre concludebatur, cum circumferentia sequatur undique ipsum centrum.
Maior principalis sillogismi videbatur patere per ea que demonstrata sunt in geometria; minor per sensum, eo quod videmus in aliqua parte terre circumferentiam includi a circumferentia aque, in aliqua vero excludi.
Secunda ratio: Nobiliori corpori debetur nobilior locus: aqua est nobilius corpus quam terra: ergo aque debetur nobilior locus.
Et, cum locus tanto sit nobilior quanto superior propter magis propinquare nobilissimo continenti quod est celum primum, relinquitur quod locus aque sit altior loco terre et per consequens quod aqua sit altior terra, cum situs loci et locati non differat.
Maior et minor principalis sillogismi huius rationis quasi manifeste dimittebantur.
Tertia ratio erat: Omnis oppinio que contradicit sensui est mala oppinio: oppinari aquam non esse altiorem terra est contradicere sensui; ergo est mala oppinio.
Prima dicebatur patere per Commentatorem super tertio De Anima; secunda sive minor per experientiam nautarum, qui vident, in mari existentes, montes sub se, probant dicendo quod ascendendo malum vident eos, in navi vero non vident; quod videtur accidere propter hoc, quod terra valde inferior sit et depressa a dorso maris.
Quarto arguebatur sic: Si terra non esset inferior ipsa aqua, terra esset totaliter sine aquis, saltem in parte detecta, de qua queritur: et sic nec essent fontes neque flumina neque lacus; cuius oppositum videmus: quare oppositum eius ex quo sequebatur est verum, scilicet quod aqua sit altior terra.
Consequentia probabatur per hoc, quod aqua naturaliter fertur deorsum: et cum mare sit principium omnium aquarum ut patet per Phylosophum in Metauris suis, si mare non esset altius quam terra, non moveretur aqua ad ipsam terram, cum in omni motu naturali aque principium oporteat esse altius.
Item arguebatur quinto: Aqua videtur maxime sequi motum lune, ut patet in accessu et recessu maris; cum igitur orbis lune sit ecentricus, rationabile videtur quod aqua in sua spera ecentricitat
...